Full text: Vergleichende Darstellung der alten, mittleren und neuen Geographie (Cursus 3)

— 74 — 
4. Exclamat aniens nuncio: Successor instat, pellimur: 
Satelles, i, ferrum rape, perfunde cunas sanguine. 
5. Mas omnis infans occidat, scrutare nutricum sinus, 
Fraus ne qua furtim subtrahat prolem virilis indolis. 
6. Transfigit ergo carnifex, mucrone districto furens, 
Effusa nuper corpora animasque rimatur novas. 
7. 0 barbarum spectaculum: vix interemptor invenit 
Locum minutis artubus, quo plaga descendat recens. 
8. Quo proficit tantum nefas: quid crimen Herodem 
iuvat ? 
Unus tot inter funera impune Christus tollitur. 
Prudentius. 
6. In exequiis defunctormn. 
1. Iam moesta quiesce querela, 
Laer im as suspendite matres; 
Nullus sua pignora plangat, 
Mors haec reparatio vitae est. 
2. Quidnam sibi saxa cavata, 
Quid pulchra volunt monumenta, 
Res quod nisi creditur illis 
Non mortiia, sed data somno, 
3. Nam quod requiescere corpus 
Yacuiim sine mente videmus, 
Spatium breve restat ut alti 
Repetat collegia sensus. 
4. Venient cito saecula, cum iam 
Socius calor ossa revisat, 
Animataque sanguine vivo 
Habitacula pristina gestet. 
5. Quae pigra cadavera pridem 
Tumulis putrefacta iacebant, 
Volucres rapientur in auras 
Animas comitata priores.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.