Full text: Quellenbuch zur Geschichte des deutschen Mittelalters

— 86 - 
sui vel cognati vel clientes eius de salute plaudebant, sed 
omnis omnino populus omnipotenti Deo, qui eum mirabiliter 
liberavit, laudes unanimiter reddebat. Quem enim patruus 
suus inaestimabili praediorum sive pecuniarum pretio redimere 
non valuit, hunc diyina pietas eo modo, quem humana prudentia 
numquam posset excogitare, liberavit. 1073. Itaque nihil 
fere iam sonabat ex ore totius Saxoniae nisi: „Deo gratias 
de Magni ducis admirabili liberatione!“ Illi qui numquam eum 
viderant pro eius liberatione non immemores magis, quam si 
de eius genere vel familia fuissent, Deo gratias agebant. 
Rex praecepit, ut universa principum Saxoniae multitudo 
Goslariam conveniret, ut, si quid de communibus regni negotiis 
agi dignum emergeret, hoc ipse communi principum consilio 
tractaret. Omnes illuc alacres festinabant; quia calamitatum, 
quas Saxonia iam diu tolerabat, aliquem terminum fore sperabant. 
Igitur festivitate celebriter celebrata, cum dies ad causas agendas 
statutus venisset, episcopi duces comites ceterique ad palatium 
diluculo1) primo congregantur; ibique sedentes, donec ad se 
rex egrediatur vel ad se iubeat eos intrare, nequicquam 
operiuntur. Nam ille cubilis sui foribus clausis, intus cum 
suis parasitis aleis vel ceteris rebus nugatoriis2) operam dabat, 
et tot magnos homines ad suam ianuam excubare, quasi man- 
cipia vilissima, nihili pendebat! Totus dies transiit; nec ipse 
nec aliquis vera portans nuntius ad eos exivit. Cum iam nox 
tacta fuisset, quidam de parasitis eius egressus, principibus 
irrisorie dixit, quamdiu ibi yellent expectare, cum rex, per 
aliam ianuam egressus, ad urbem suam veloci cursu properaret? 
Ibi sunt omnes adeo turbati, qui tanto fuerant habiti a regis 
superbia contemptui, ut, nisi Dedi marchio eorum furorem sua 
prudentia compesceret, eadem hora regi pariter omnes, omni 
proiecto timore, manifeste renuntiarent. Illo die haec causa 
belli incepit; ille dies principium omnium quae sequuntur 
malorum fuit. Eadem namque nocte principes omnes parum 
pransi3) cum singulis quibus optime credebant, in unam eccle- 
siam, cum omnes ceteri iam dormirent, ex condicto convenerunt, 
ibique non paucis prius lacrimis effusis, melius sibi fore mortem 
quamlibet pati, quam talem vitam in tantis calamitatibus et 
contumeliis vivere dixerunt. Constituto itaque die et loco quo 
1) diluculum (diluceo opp. crepusculum) die Morgendämmerang, 
primo diluculo, Cie., cum diluculo, Plaut. 
2) nugatorius, a, um (nugator) läppisch, nichtswürdig Yarr.: res, Cic. 
3) pransus, a, um (prandeo) Jemand, der einen Imbiss genommen 
hat vor der Hauptmahlzeit. Hör. Liv. 11, 32. curatus et pransus von 
Soldaten, fertig; ut ante lucem viri equique curati et pransi essent, 
Liv. 28, 14.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.