fullscreen: Quellenbuch zur Geschichte des deutschen Mittelalters

— 84 — 
freiiis praecipitem se dedit. Montes omnes colliculosque 
Saxoniae et Thuringiae castellis munitissimis exstruxit praesi- 
diumque imposuit. Quibus cum victui necessaria minus suffi- 
cerent, permisit, ut ex proximis villis et agris hostili more 
praedas agerent et ad ipsa castella munienda circumquaque 
manentes cogerent et impensas affatim convectare et per se 
ipsos servili manu desiderare. Yerum ne manifestae tyrannidis 
notaretur; si contra innocentes atque in regnum proprium tarn 
barbara crudelitate grassaretur, ut impietatem suam quadam 
religionis specie palliaret, archiepiscopum Mogontinum modis 
omnibus instigavit, ut decimationes Thuringiae, sicut ante 
plures annos instituerat, exigeret; pollicens, se ei in exigendo 
summa ope affuturum et dicto obtemperare nolentes regia 
maiestate coacturum; ea tarnen pactione, ut ipsarum decima- 
tionum partem sibi, quae et regiae magnificentiae et tanto 
labori suo digna foret, tribueret. Ita episcopus vanissima spe 
animat us, sinodum indixit Erfurdiae 6. Idus Martii. 
V. Brimonis Bellum Saxonicum. 
1072—1076. (cf. Karl’s M. Sachsenkrieg 772—803.) 
Postea Henricus rex legatos ad regem Danorum1) misit 
ultra mare eumque sibi ad Bardanevich2) rogavit occurrere; 
quo et ipse cum paucis perrexit, cum nulla fama testetur, 
quod ante eum ullus rex in illas partes pervenerit. Regem 
ilium ibi obvium habuit, cum eo secretum colloquium fecit, 
cui colloquio praeter episcopum Adalbertum et unum de regiis 
consiliatoribus nullus interfuit3). Ipsum tarnen colloquium non 
diu latuit, quia ille qui cum episcopo solus aderat, cum con¬ 
silium quod ibi fecerunt prohibere non posset, illud quod 
poterat, effecit, quod principes Saxoniae, quorum intererat, 
ipsum consilium non later et. 
Rex enim Danorum regi Henrico iuravit, ut ei contra 
omnes hostes suos et nominatim contra Saxones, quantum 
posset, terra marique auxilium ferret; et rex Henricus illi 
promisit, ut ei cunctas regiones suo regno contiguas4) in 
proprium daret. 
1) Der Dänenkönig war Suen Estridson. 
2) Bardewick. Man gedachte demnach nicht mehr an Karl’s des 
Grossen Lager bei Bardenwich im J. 795. 
3) Es lebte in den Sachsen noch ein starkes Nationalitätsprincip, 
welches den Gegensatz zwischen ihnen und den Franken immer greller 
hervortreten liess, bis er die höchste Spitze durch den Sturz Otto’s und 
des mit ihm verbundenen Magnus erreichte. Heinrich erstrebte in erster 
Linie eine Unterdrückung der uralten Billunger, in zweiter beschloss er 
eine Bändigung des trotzigen Sachsenvolkes. 
4) contiguus benachbart, angrenzend, alicui Ovid u. Tacitus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.