Full text: Quellenbuch zur Geschichte des deutschen Mittelalters

— 175 — 
regio apparatu, multa principum astipulatione, iuncta sibi Bea¬ 
trice Reinaldi comitis filia, nuptias celebrat.1) Reinaldus iste 
ex antiqua et illustri Burgundionum prosapia originem trahens, 
illius Burgundiae comes dicebatur, quae olim a Rudolfo rege 
imperatori Henrico Conradi filio cum testamento relicta, reg- 
num erat. Haec eadem provincia est, a qua Conradus dux 
eiusque filius Bertboldus duces vocari consueverunt. Mos in 
ilia, qui pene in omnibus Galliae provinciis servatur, remansit, 
quod semper seniori fratri eiusque liberis, seu masculinis seu 
fe^ininis, paternae hereditatis cedat auctoritas, caeteris ad 
illum tanquam ad dominum respicientibus. Ex qua consuetu- 
dine factum est, ut Guillelmus, qui dicebatur puer, huius ex 
parte patris consanguineus, Conradi vero ducis sororis filius, 
rerum summam, dum adhuc viveret, illa in provincia liaberet. 
Quo fraude suorum rebus liumanis exempto Reinaldo comiti 
iure hereditario dominium cessit. Actum est hoc sub Hen¬ 
rico Y. seu Lothario III. Verum comes nimis iustitiae suae 
confisus — erat enim homo lenis et ex lenitate sua nimia re- 
missus — curias principis adire neglexit. Ex quo factum est, 
ut indignatione motus princeps praedictam terram Conrado 
duci concederet, sicque uterque vicina sibi vindicaret loca. 
Longo itaque certamine, in tantum ut etiam in campo con- 
gressu publico ab eis pugnaretur, pene usque in praesentiarum 
deducta est haec controversia, donec recenter ab imperatore, 
sicut cognovimus, eo tenore decisa est, quod Bertholdus prae- 
dicti Conradi filius in negocii transactionem tres civitates inter 
Iuram et montem Iovis, Losannam, Genevam et Noyon accepit, 
ceteris omnibus imperatrici relictis. Protenditur etenim haec 
provincia pene a Basilea usque ad Isaram fluvium. 
VI. Regensburger Reichstag. 
Principes Ratisponae conveniunt eodem anno, ac per ali¬ 
quot dies praesentiam imperatoris praestolabantur.2) Dehinc 
principe patruo suo in campum occurrente — manebat enim 
ille ad duo Teutonica miliaria in papilionibus — cunctisque 
proceribus virisque magnis accurrentibus, consilium, quod iam 
diu secreto retentum celabatur, publicatum est. Erat autem 
haec summa, ut recolo, concordiae. Henricus maior natu duca- 
tum Boioariae septem per vexilla imperatori resignavit. Qui- 
bus minori traditis, ille duobus vexillis marchiam Orientalem 
cum comitatibus ad earn ex antiquo pertinentibus, reddidit. 
Exinde de eadem marchia cum praedictis comitatibus, quos 
1) Der Kaiser vermehrte seine eigene Hausmacht durcli eine Ver¬ 
mählung mit Beatrix, der Erbtochter des Grafen Rainold von Hochburgund 
und erwarb dadurch die Franche Comte. 
2) 8. Septemb. 1156. Reichstag zu Regensburg.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.