Full text: Der Zeitraum von 1246 bis zum Tode Friedrichs III. (Theil 2)

Kalendarum Septembrium in sedem ducatus &ui solemniter 
collocatur secundum consuetudinem a priscis temporibus ob- 
servatam. Porro sub monte Karinthiano prope ecclesiam 
S. Petri?) lapis est, super quem rusticus libertus ponitur per 
successionem Sstirpis ad hoc officium haeredatus, tenens in 
una manu bovem discoloratum et in altera equam eiusdem 
dispositionis, indutus habitu, pileo, calceis rusticalibus immo- 
bilis perseverat. Princeps cum pannerio terrae, stipatus no- 
bilibus et militibus, vestibus exuitur pretiosis et seorsum 
pallio, pileo, tunica grisei staminis et calceis corrigiatis eodem 
modo quo rusticus induitur per quendam, qui ex successione 
hoc habet; gerens baculum in manibus sic procedit. Comes 
autem Goriciae, quia palatinus est, cum ız. vexillulis lateri 
principis adhaerebit: reliqui comites, scilicet Tyrolensis, qui 
terrae lantgravius est, cum aliis, officiales atque nobiles cum 
suis signis quanto cultius poterunt principi se coniungunt, 
Rusticus autem super lapidem sedens sclavice proclamat: 
„Quis est iste, qui progreditur sic incedens?” Et responde- 
tur a consedentibus: „Iste est princeps terrae.” Ad quod 
ille: „Est ne iustus iudex, quaerens salutem patriae, condi- 
tionis liberae, ut sit dignus? Est ne Christianae cultor fidei 
et defensor?” Respondetur ab omnibus: „Est et erit.” At 
ille: „Ergo quo iure me ab hac sede amovere debeat 
quaero?” Dicunt omnes: „Cum denariis sexaginta, iumentis his 
discoloratis et vestibus, quibus princeps fuerit investitus; 
faciet quoque domum fwuam liberam et absque tributo.” Et 
rusticus, levi alapa data principi, bonum iudicem iubet esse 
et surgens, ijumentis praedictis sibi attractis, principi locum 
praebet. Princeps stans super lapidem, nudum in manu gla- 
dium habens vertit se ad omnem partem ensem vibrans, 
ostendens iustum iudicem omnibus se futurum. Et (sicut fer- 
tur) spectat etiam ad hunc ritum: Princeps ex pileo rusticali 
aquae frigidae potum facit, ut populus cernens non ad vinum, 
in quo est ebrietas, aestuet, sed in his, quae natalis gignit 
humus ad vitae sustentaculum, contentetur. Insuper sclavica, 
qua hic utitur, prolocutione in conspectu imperatoris cuilibet 
2) Es ist der Ulrichsberg (nördlich von Klagenfurt, westlich von Maria 
Saal), an dessen südöstlichem Fuße die hier genannte Kirche (jetzt Pfarrkirche) 
„St. Peter zu Karnburg” liegt. Hier stand schon im IX. Jahrhunderte eine herzog- 
liche Pfalz.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.